Microstoma aggregatum

Coll. LE 324100
Coll. LE 324100
© E. Popov

Microstoma aggregatum Y. Otani, Rep. Tottori Mycol. Inst., 28: 251 (1990).

 

Basionym Microstoma aggregatum Y. Otani, Rep. Tottori Mycol. Inst., 28: 251 (1990).

Diagnosis Apothecia multa agglutinata ad stipites et catervam hemisphaericam circa 15 cm in diametro formantia. Apothecium profunde cupulatum 0.6-1.0 cm in diametro stipitatum roseum extus floccosum, stipes cylindricus interdum complanatus roseus floccosus 2.5-4.0 × 0.15-0.2 cm inferne 2/3-1/3 inter se agglutinatus sed separabilis, pars agglutinata notabiliter dense floccose et albida. Receptaculum profunde cupulatum 250-310 µm latum circa 190 µm latum ad marginem e stratis duobus, excipulo ectali et excipulo medullari, compositum. Excipulum ectale circa 125 µm latum et e stratis tribus formatum, stratum exterius e cellulis uni- vel di-seriatis crassiusculis hyalinis polygonatus 8.0-11.2 × 8.0-9.6 µm compositum, stratum medium e hyphis gracilibus intricatis in gelatina inclusis compositum et stratum interius e hyphis circa 3.2 µm latis laxe intricatis cum spatiis compositum. Excipulum medullare 192.0-208 µm latum e textura intricate, hyphis 64-80 µm latis septatis hyalinis interdum intricatis plerumque parallele dispositis compositum. Pili cylindracei septati hyalini 252.0-378.0 × 12.8 µm crassitunicati cum pariete 3.2 µm lato rotundati ad apicem saepe expansi ad basim. Asci cylindracei rotundati ad apicem crassitunicati operculati cum operculo laterali stipitati octospori 214.4-272.0 × 12.8-14.4 µm. Ascosporae unicellulares hyalinae subcrassitunicatae ellipsoideae laeves 24.0-32.0 × 9.6-12.8 µm cum exosporio interdum separato ad apices in 3% KOH. Paraphyses filiformes septatae 2.0 µm latae simplices vel inferne ramosae superne subincrassatae usque 3 µm.
Holotypus : in ligno putrescentis Quercus mongolica Fischer var. grosseserrata (Blume) Rehd. et Wils. Tosshozan(Mt. Tossho) Asahikawa Hokkaido Japan. Oct. 10, 1989. leg. Tsuneo Igarashi et Asao Horoya (dep. in TNS).

Type ex herb. Otani (TNS) - holotypus

MycoBank 307485

 

Literature
Otani Y. 1990. Miscellaneous notes on Japanese Discomycetes. Report of the Tottori Mycological Institute, 28: 251-265.

Classification: Sarcoscyphaceae, Microstoma


Created on 21/08/2022.

Updated on 16/08/2023.

Distribution

Collections List

Terms Of Use | Privacy Statement | Copyright 2009-2024 by Ascomycete.org