Thindia cupressi
-
-

No image


Thindia cupressi Korf & Waraitch, Mycologia, 63 (1): 102 (1971).

 

Basionym Thindia cupressi Korf & Waraitch, Mycologia, 63 (1): 102 (1971).

Diagnosis Apothecia ad 1.5 mm diam., atque fere aeque alta, substipitata, primo subglobosa, ad maturitatem scutellata, regularia, carnoso-tenacia, superficie brunnea, pilosa; pilis pallide brunneis vel brunneis, supra paulo pallidioribus, ad 270 × 10 µ, ad marginem longioribus et fimbriam efformantibus, singulis, simplicibus, erectis et setosis, multiseptatis, latioribus prope basin, fastigatis in apices subacutos sursum, basi simplici et attenuata deorsum, parietibus ad 2.5 µ crassis; margines integri, piloso-fimbriati ; hymenium vivum luteo-aurantiacum vel pallide aurantiacum, siccum aurantiacum vel rubro-aurantiacum, laeve. Asci 140-220 × 17-29 µ, tetraspori, raru bispori, cylindraceo-clavati, apice obtuso, subtus angustati abrupte in basin stipiti similem, vel abrupte ad basin tantum rotundati, paulum curvati, parietibus crassis, operculo apicali, non amyloideo. Ascosporae 28-37 × 15-20 µ, uniseriatae, subhyalinae vel pallide luteae, late ellipsoideae, laeves, parietibus crassis, biguttulatae vel globulis olei adjectis impletae, multinucleatae (nucleis 8). Paraphyses ad 3.7 µ latae infra, 5 2 µ supra, graciles, rectae, parietibus tenuibus, septatae, paulum tumescentes ad septa, simplices vel furcatae ad omnia plana, anastomosantes, pallide aurantiacae ob pigmenta carotenoidea. Excipulum externum brunneum, ad 45 µ crassum, ex textura angulari, constante ex seriebus 2-1 cellularum 10-13 (-16.5) × 10-12.5 (-13.5) µ brunnearum, parietibus crassis ornatarum, cellulis superficialibus pilos producentibus; excipulum medullare Iuteolum, ad 230 µ crassum, ex textura intricata, gelatinosa, hyphis ad 4.8 µ latis, pariete gracili ornatis, septatis, furcatis, intertextis sed versus marginem parallelis; hypothecium luteo-aurantiacum, ad 35 µ crassuni, ex textura intricata, hyphis ut in excipulo medullari pigmentis carotenoideis impletis. In ramulis emortuis Cupressi torulosae et Cupressi sp.

Type Waraitch no. 2286 (PUI) - holotypus

MycoBank 324583

 

Literature
Korf R.P., Waraitch K.S. 1971. Thindia, a new genus of the Sarcoscyphineae (Pezizales). Mycologia, 63 (1): 98-103.
Pant D.C., Prasad V. 2008. Indian Sarcoscyphaceous Fungi.


Classification Sarcoscyphaceae, Thindia


CreatedDate 25.03.2018.

UpdatedDate 25.03.2018.

Thindia cupressi
Detail der Sammlungen

These data are only available for registered members.